Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed quod agimus nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis: et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque contristat? noua res est quam gerimus, quandoque et ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus coepit noua fuit ac repentina. religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis conuenit intueri. ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit. et dii uestri non fuerunt ante milia annorum duo. quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest ? non difficilibus, non obscuris, sed quas possit uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. quis Iouem cum fratribus genuit? genialibus Opi adiunctus Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. quis [*]( 1 celebro P corr 2 diespeter P 3 corpore Sab 4 ut*ique P 5 numero Sab: numeros P quo add Salm 6 caepit et scripsi: coepit P non ulla vfil nulla 17*8 essentia Sab: essetiam P 7 non addidi -8 dea Sab: nea P inuiolauili P corr 11 exorti Sab: exoriti P 18 iubat P corr 23 qui Sab trecentos Urs: quadringentos P 24 inquid P corr 27 bolet P corr 28 genitalibus Sab Opi scripsi: opis P adiunctis (i ex u) P 29 et P corr c )
at religiones uestrae multis annis praecedunt nostram et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate munitae sunt. et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, aut spatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum [*](1 faoni P corr c\' 2 idem uos Sab 3 germanitati Pcorr & 4 sunt P corr 5 mmg W quod P 6 gradus Sab, r: granus P 7 in mg v 11 genitor Aeneas ZinkiuB: genitor **latinus P genitoris Latinus Sab genitoris Latini Gel genitor is uel genitoris Ascanii om cuius Urs genitor gener is Latini Mewrsius genitor is Ascanii Salm genitor gener Latini Klussmannus Ascanii addidi 12 quoi P 13 urbs Sab: urbe P 14 annalibus Sdb: aulibus P iudicatur Sab 17 at P haud Sab largeamur P corr ff 19 quam Sab: quas P 22 at Sab: et P religiones Sab: religionis P 23 uestustatis P )