Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

tu opponas et referas: cur tam sero emissus est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest perpetua series et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter debuit posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari.

cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera [*]( 3 infecta Sab: infacta P 4 potestatum Gel: potestatibus potestatn P 5 monstrata. P 6 nihil omnino Gel: nihil omino (ex omni) P nihilominus Safo 9 perpetua addidi 10 et immoderata Gel: etiam moderata P 11 oportunitatem P 15 saemideos P 17 centenarios] stentoreos Sab nagitus Sab 19 p.otest P cum Sab 22 oportuisset Urs: potuisset P 27 cur scripsi: cum P inquit (t ex d) P inquit, si] inquitis Sab seruiatis Sab 28 confidatis Sab nostrae Sab )

110
poenarum et suppliciorum subire? perquiramus et nos contra, cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes turis plenas con- Sciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot morborum et ualetudinum genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias simultates bella, captiuitates urbium et sublatis ingenuitatibus seruitutes? sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. prompta et manifesta causa est. nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus et uinculis et tenebrosam euadere caecitatem.