Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur. ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae, quid est in negotiis hominum, quod uel opere corporis et manibus fiat uel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mortalium? medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus uita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, in- . tellegi celebrarique coeperunt? antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat aut esse [*]( . 3 se del Stewechius 4 niuei Sab: niueis P 7 est add Liuineius pompilioquae P corr 9 Tullo Sab: tullio P porricere Sab: porrigere P 10 Italiam Gel, r: italia P 13 ambiguitate Sab: ambiguitate P 14 alias] illas Urs multaquae P 16 contemta Salm: contenta P expunxit c\', om Sab \' 21 est Urs: eat enim P 24 medicina Rigaltius: ««edi. in P in mg .: om Sab etenim Elmenhorstius ede an Salm 25 filosofia P 26 exstructo P corr et culta Sab exculta Urs . expoliata P corr c\' 27 pene P corr r ■ 28 oras Sab: ore P )

104
noscendum condiscendumque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in uenis? quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibicinem illum ac destinam caeli? sed quid ego haec parua?

ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut uestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? nam si uerum est ex Saturno atque eius uxore Iouem suis curn fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere uitalem. certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. rursus uero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Ioue patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, quam et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere natu- . rae, sed ex conuentu Iouis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias inuocari, quod ipsum similiter dicere translatum in [*](1 an Salm: in P 2 quid Sab mali quid Hoffmannus 3 genethliaca Sab: genetiaca P Theatin GeZ: heatin P heutina Sab Teutatem in err Thentatem Urs 4 gestatorem, bainlam seclusit Zinkius 11 opi* P 12 Iuppiter alterwm del Meursius suppremus P 18 herculis P corr 20 genitore Saturno Sab genito Saturno Gel 21 Alcmena Sab: alchmena P 22 quam Rigaltius: cum P tum Sab Semele Sab diespaetri (ae in e, e i. i corr) P foete Sab: fetiae P 23 hii P gentium intelliguntur Klmsmannus gentium inueniuntur Vahienus fuere Sab: fuisse P 25 hii P )

105
)Mineruam licebit. si enim Iouis, ut adseueratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Mineruam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex quo capite Iouis enata est, et esse res coepit et nonnulla in essentia constituta. non habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inuiolabili religione sanciri. quod cum ita se habeat, cum de nouitate. loquimini religionum nostrarum, uestrae uobis in mentem non ueniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii uestri, quas origines habeant, quas causas, uel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? cuius est autem pudoris, quinimmo inuerecundiae cuius, quod agere te uideas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata uicissitudine retorqueri?