Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

itaque cum nobis intenditis auersionem a religione priorum, causam conuenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. nam si mutare sententiam culpa est ulla uel crimen et a ueteribus institutis in alias res nouas uoluntatesque migrare, criminatio ista et uos spectat, qui totiens uitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, uestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? seruatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis ? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis ex acuminibus auspicati? in potestatibus obeundis leges conseruatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et culinis perpetuos fouetis focos ? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia conuenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios aduocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem P matres familias [*]( 1 secessibus Scaliger 2 ueluae P corr 5 constiterit Urs: constituerit P praetiosins P 7 intendetis Sab a Gel: et P ez Sab religione Spb: religionem P auersionem a more et religione Klussmannns 9 sumus Sab 11 institutis in Boo, r: instituti sint P 14 numquit P corr 16 numquit P corr 17 que P 18 uitios18 Bigaltius si paratis Bigaltius: reparatis P cum paratis Sab 21 proelii sumitis] praesumitis Urs ex scrip- st: et ex P auspicati Urs: auspicatis P 23 im penetralibos P 24 et culinis Scaliger: et coliginis P Vestae ignis Sab Vestae Urs coliginis Salm et tholis ignis Oehlerus 25 matrimonia P - 27 crinem Sab: crimen P )

103
uestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent uini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse\'?

in Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam niuei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione est? cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta . plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leuiter animata porricere prisca obseruatione contempta? ante aduentum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? cum igitur et uos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?