Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
immo, inquit, si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere. uis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi studium puerilis atque * animi contentio. quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quod refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? tu qui te uerti et uim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque immutatus efficere? nolo, inquit, et uoluntatem non habeo. quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere, non potero? ita est, ut ipse proponis. partes enim salutis dandae conferendique animis quod tribui conuenit necessariumque est adplicari solus ab deo patre iniunctas habet et traditas, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. ut enim dii [*]( 1 offertur Sab: effertur P 3 tu te Meursius tamquam e codice: tuti P tibi Sab te Gel commoditatem Sab priuaueris Gel: probaueris (u ex b) P 6 deos Gel: ds P deus Sab 7 inquid P corr 10 ad del Zinkius . 11 studium, puerilis Zinkius lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse uideri pusilli uel simile (inanis ?) uerbum animi] inanis Sab 13 quod refugiant Sab: quo refugiant P 15 *ea P (uerti manu prima superscriptum est) 17 respues P corr 18 uolo Urs inquid P corr 19 deaideranti] desideras tibi Sab 21 inania Urs: in alia P 24 animis Gel, r: animi P 25 a Sab iniunctas scripsi: iniunctum P traditas scripsi: traditum. P reram ita se habentium ?. )
licet ergo tu purus et ab omni fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque inflexeris potestates, ad caelum ne redeunti uias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente perceperis et ueram fueris admissus ad ; uitam. nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in. barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus [*]( 3 pontificis Sab 5 uindemiam Gel: uindemiam iam P caererem P 6 aescolapium P 7 uulcanum (uu ex uo) P 9 a nobis Sab: a bonis P a Sab 10 incolumitatis P 12 iauuam P 13 hanc Mew-rim: hunc P 4ngress#us P 17 potestates, ne Gel ne redeunti HUdebranditts: redeunti P redennti ne Salm 18 obsepiant P 19 ipsam Sab: ipsa P 23 uos Gel oportnisse scripsi: potuisse P 27 spreue**rint P arbuta Sob: arbnsta P )