Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluuiae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluuiam labi, quod imbrem ruat, niues in plumas [*]( 1 quoeam P C.Of\'r r 4 orbito HUdebrmdim: orbi toto P orbe toto Sab orbico Salm ipsae P corr se add Scilm .5 circumagatur Gel 7 an add Urs an Sab : ac P 10 Bcientissimeque Sab: inscientissime que P (in mg c\' R) 16 comienerint Sab in err 17 figi? cur alia Urf: figuralia P figura alia Sdb, r figurari? alia Salm 18 et fulgidae Sab: effulgidae P 20 scientia Sab: inscientia P edissertate Sdb: et dissertate P nobis om Sab et dicite Sab: edicite P 23 e*dissertate P 25 imbrem mat scrvpsi: inbre siiae P (in mg & ...) imbres ac Sab imbres: quod Salm imbres in Oehlerus, Klitssmanrms in plumas scripsi: plumeas P foliola Urs: foliora P Eoli ora Sab fulgora Salm uellereas Klussmcmnus )
cum igitur et ubs ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, uerecundiam conuellitis et dilaceratis nostram, qui quae neque unt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere ) aut inuestigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamuis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. et ideo Christus licet uobis inuitis deus, deus, inquam, Christus — hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus — dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere ueritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conuersiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: rebus enim ex omnibus, quas augustae continet diuinitatis [*]( 1 id est sapor seclusit Heraldus: ut est sapor Meursius id est sapor et cetera] odor et color, et Urs 3 sunt P 4 vel add Gel oloris Sdb colorisne Urs 9 aut factum Salm opor- tuerit non P esse aut non esse Klussmannus 10\' nequeunt P 13 mille P 14 uobis Gel: in uobis P 20 sini P nec pro suis] et prorsus Sab 21 questiones P 24 pote Sab 28 contemplationis Sab: contemptationis P: )