Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid est † inquit uobis inuestigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum excogitauerit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conueniat an reseruari, exuri, dissolui an repetita integritate renouari. uestris non est rationibus liberum, inplicare uos talibus et tam remota inutiliter curare. res uestra in ancipiti sita est, salus dico animarum uestrarum, et nisi uos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus uinculis exsolutos expectat mors saeua, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.
neque illud obrepat aut spe uobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si uitam restrictius , egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo\'tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates uias faciles praebeant ad caelum contendentibus subuolare, neque quod Etruria libris in [*]( 2 disperationis P 4 dei P deo Sab domino Zinhius capitis scripsi et lacunam signaui: capite P et capite Zinkius 5 prodest Klussmannus\' inquid P corr enim utile ? 8 propriis P 9 in mg R 10 ditrimentum P 12 supematum] semper natum Urs 15 remotas Sab inutiliter Sob: inutilitate P ab utilitate Salm inuoluta antiquitate Klussmannus inutili sagacitate ? res. uestra Sab 16 dico Salm: dici P om Sab 19 crutiabilis P aceruitate P 20 quod Sob: quid P a Sab 21 sciolis Urs: cholis P scholis Sab, r 22 restrictius Sab: restrictus P 24 referri Sab: referre P patriam Sab 25 commendaticias Sob, r: commendacias P prgces P 26 emolitae P ) [*](IV. ) [*]( 7 )