Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus uerum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, siue cum suas res adserunt siue cum alienis opinionibus contradicunt. non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium corporum functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius uero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum temporis aliquid eis ad uitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. et cum omnia nequeant ueri esse consortia, ita tamen , fortibus et ualidissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis quidnam tibi uideatur falsum, quamuis ex omni parte diuersa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, uel quod uideretur inuentum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. inanissima igitur res est et superuacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut uelle scire contendere quod, etsi sit uerum, posse uideas destrui, aut acceptare pro uero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium proferatur. et merito res ita est. non enim diuina diuinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. quid ergo ?

nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, uel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? uos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? si suspicionum exponere uolueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne non sit genitus an [*]( 5 dicant Sab: dicam P 7 is P corr c 9 corporum addidi functioni Sab: punctioni P 11 temporis addidi 15 quauis P corr c\' 16 contrariaetatibus P corr dissona Urs 20 aliquid Sdb: aliquod P uelle Sab: uelles P 21 quod om Sab et si Sab 24 commetamur Sab 29 a Sab 32 utrumne non scripsi: utrumne P utrum non Urs ingenitus Hildebrandius )

94
tempore in aliquo constitutus? si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte et uoluntate circumagat an uirtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac uolutatur, quid sit? infinitus an finitus, inanis an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius ui propria sufferat et spiritu interiore suspendat? potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid niuem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam uarias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna? quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea conuenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parua, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?