Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quae cum esse [*](1 stultae P corr 2 ineptissimae Sab ineptissimi uel ineptissimi et Urs fatue Salm: fatuae P fatui Urs 5 horci c 6 inquiet Sab: inquit (t ex d) et P 7 quicquam Sab: quisquam P pote Sab nobis Urs: nobis P 9 dominum Sab 11 conficiuntur Sab: conficiunt P 13 ut add, Urs 16 uideri Sab 17 ac (atque scripsi) inscio Urs: ac nescio P 19 reperimus Sab 20 uniuersaequae P corr 21 puncta Salm: cuncta P saecula Sab 24 fauoribus Sab 27 inanior Sab 28 peccantes (te ex ti) P )
cetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controuersiisque uersari, quibus genitoribus orta sint uel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut uestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissoluere studio contradictionis non audeant, quamuis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et ueritatis obsignatione munitum? aut quid rursus adserere uerisimilibus argumentis non queunt, quamuis sit apertissime falsum, quamuis euidens manifestumque mendacium? cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine inuoluta naturae. mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamuis eum conscribant esse natum et genitum; tertiis uero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit ueram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subrupiant et labefaciant scita. eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo et indiuidua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. \'cumque ex his uera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt uera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint [*](1 in mg ... 2 contronersiisquae P corr 7 lauefactare P corr dissoluere expunxit c\', om Sab 10 quent P corr c 12 sini P corr c 13 anteire P 14 abdita et Sab: abditae P 15 existimant Sąb natum Sab: siccatum P 17 gnatum P corr 21 subrupiant (ru in ri corr) P subrumpant Sab subruant Urs 22 aelementis P 24 nullo Salm: nullos P (in mg c\' ~~) nullis Sab 25 uera sit Sab: uersa sunt P at Meursius: aut P 28 falsitatas P corr c\', )