Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis . esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti deum ad principem conferant, [*](3 Tim. p. 41 ) [*]( 1 elefanti P mului P corr e\' 2 phanterae P panterae r quae Gel: qui P niunt P corr c\' 4 timeus P 6 quandoquidem scripsi: quidem P quia Urs quia eadem Balm 8 que P corr c 10 horum scripsi: hominem P hominum uel omnium Urs tum Sob: cum P cum ea Salm *alios P aerem Sab 15 gens Sab hominem Sab fincxerit P 16 pote Sab 19 piae P corr sanctaeque P corr 21 noluit Urs: uoluit P 23 fictionem magnitudini Sab: fictione magnitudinis P 27 parbarum P corr iam perpetuitate ? 28 si add Gel dominum Sab )
ergone, inquiet aliquis, sine dei uoluntate quicquam potis est fieri ? considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. qua ratione, qua causa? quoniam si cuncta eius uoluntate conficiuntur nec citra eius nutum quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur enasci. sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro atque inscio. rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. tum deinde a nobis exquirent: cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus ? nam stoliditas inueniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?