Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nisi forte rerum dominus, quae temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et terrariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque uagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluuie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pauidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud uoluere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum uenena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari ? idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque euerterent ciuitates, seruitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? idcirco animas misit, ut inmemores ueritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides diuina [*]( 1 uinctores Sdb 2 frygiones P panchrestarios Turnebus: panchrystarios P 3 institoram Sob: institntorum P 4 omnia. P 5 conferre Sdb 8 rerum dominus Vahlmus: rez mundus P rex mundi Sab quae VaMenua: quem P quod Urs hore P corr 10 deae P terrariae Orellius: temerariae P terrenae Urs 11 seminas P corr 13 ex*ugerent P 14 tnnc] et ut Sdb pauidi Saib 17 dissimnlare mentiri Sob: dissimularent iri P 18 adolatoria P 20 neeci°a P ninumeras P corr r 21 pellaci Urs formare Sab 23 faerae P corr 24 uella P corr )

80
adloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse aut ullum deum esse penitus abnegarent? idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile uideretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, ueritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et uelut oculorum luminibus uiduae nihil certum uiderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?

idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut uestium tutamina sibi aut uelamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis » maximis perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem uariam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, uim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum ui famis humanis cadaueribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunetae? idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, auarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et uiscera ignota terrarum in materias uerterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper uilitatemque captarent, [*]( 1 poscerent Gel: poscerentur P poscerent eos Salm 3 his Sab: is P deum addidi 10 ut Mewrsius 11 suspitionum Sab: suscipionom P 13 nata Sab prolata Sab 17 diurnorum P 18 aegestati P egestate Sab inuecillitatis P corr 21 fudissent Sab: fugissent P grandini P 26 inexsaturabili c 30 utili- \' tatemque Meursius )

81
exercerent auidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomnia milibus, possessionum semper producerent fines et quamuis prouincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates ?