Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus. et crudelissimo uentri darent,. et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent \'quas ab talibus mensis paupertatis angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent! quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? ldcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent catenis\' colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis [*](2 ex Hildebrandius: et P e 800 supputandi Sab augerent Btetotchius: augeret P se angerent Sab insania Sab nominibus Scdm millibus possessionum uulgo posessionum P 5 tererent Sab: terrerent P 7 amphitheatra Sab: amphietra P 11 in gratiam Cuiacius: ingrata P uoluptatem consessorum Sab 13 ad P corr ac Sab om Gel altero Sab: altera P 14 aliae Gel: alia P aliarum Klussmannus 15 uulturibus Sab patrimonia subigerent Klussmannus carnes subigerent ? 17 moribus Urs: horibus (h eras) P 19 fauces Urs 22 conficiendis Salm conficiendis...fucos post aurium transposuit Salm catenis Urs: his P liniK Heraldm lineis SJmsmannus 23 laminas Sab lunnas r ) [*](IV.\' ) [*](6 . )

82

et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas tas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica suminatam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerosos ut cierent scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? idcirco animas misit, ut in maribus ~ exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent Corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati renuentes et ad oris aere conparatae constuprationem. quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis?