Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset uirtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas nouerant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus inuolutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati [*]( 4 p. 41 ) [*]( 4 libro Sab: libri P inscribitur Sab 5 corruptibiles c corruptibili Sab 8 ab alio nira Urs: abolitionis* P 9 pcweat P missioae Gel ninctione Sribn lacunam signaui: interciderunt dono immortalitatis uel similia 10 enodari Vahlenus est ita sic c (?) 11 dici* P 15 propte P corr c 18 esse substantia Klussmmnms: esse sententia P essentia Urs 19 alterum Gel: ad alterum P 23 defuisset Sab: defuisse P uirtutem Pcorr 24 hausissent Urs 26 angustissimas Sab corr in err 27 retinebrantque P corr )

78
obscenissimas serias umoris. sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit. et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est uniuersitatis haec summa? quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit . mundus, uicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, uentorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis uacuae silentio conticiscat. quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare priuatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?

quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque inuictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos ? quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamoque flatantes? quid cursores, quid pugiles quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores ? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices [*]( 1 obscaenissimas saeriaa P wmriTaddidi partes c 4 sunt Gel: sint P 5 terrenis P corr 8 cessauit P corr t1 12 adquin P corr 13 cursns Sab: cursum P 20 regis P corr c 23 aut im pedestri P corr r 24 immouiles P corr inbictissimos P corr 27 tibia Sab 28 grallatores Sab: gallatores P 29 quid P f picarios scripsi: pigarios P bigarios Sab cybiarios Saim uolones Sab )

79
aucupes uannorum sirpiarumque uitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices ? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et superuacui iungeretur?