Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra uidebitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? est enim quod obstare eius uoluntatibus possit. aut quod esse uoluerit, non necessario sequitur ut fiat? an numquid nostris ex diuisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem mominis? et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.

sed immortales perhibentur dii esse. non ergo natura, sed uoluntate dei patris ac munere. quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum deis die certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis [*]( 1 nitam 800 mortales Salm: mortalis P et Salm: est P om Sdb 3 tnntummodo P corr 6 factu Sdb: factu P 7 admodum executioni Sab 9 no P corr r Bequatur Sab non quid Sab diuinationibus dubitanter Klussmannus 12 nominis Sab 14 limitae P corr 17 mutabiles Gel 20 hii P credidit Sab 21 iuuente P prolati. si sunt Urs: prolati sunt P prolati sint Sab 22 et temporis si ordinis posterioris add c 28 largitus Urs: largiter P deis Urs: ieT P die add Kltissmannus certa] ex se Urs sorte incerta Zinkius 29 quamuis Sab: quas uis P. )

77
eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum redactas inremeabili abolitione delere. Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri. quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione * donari. ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, - cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari? si enim forte nescitis et antea uobis incognitum propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generates. coepisse se nosse atque in sui nominis esse substantia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae. gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.