Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid ? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta est uicissitudo, praeponimus? uos uestrarum animarum salutem in ipsis [*]( 6 naturam r, Salm: natura P mortali Sab quid Sab 8 interibiles Sab: interribiles P esse add Orellius 8 his Sab: hii P 10 monstratur Sab: monstrantur P 12 longeuas (u ex b) P 13 ullum Sab corr in err 21 Psyllis Sab in err: phyllis P Maraisue Oehlerm 22 institoribus SalÚ institutoribus P 23 munimenta Sab: monimenta P 24 diligentia Sab\' in err: diligentiam P 25 quid non utdgo quin Urs 26 com-! muni Urs facimus Sab: facinus P sensus P corr quin uel quid Urs 28 uicissitudo Sab: ut uicissitudo P. )

75
uobis reponitis fierique uos deos uestro fiditis intestinoque conatu; at nero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram uirium. esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari. uos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas uobis adfuturas putatis quibus ad caelum pergere atque ad sidera uolare possitis; nos tantam reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an uitam accipere mereamur et ab lege mortalitatis abduci. uos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos uos sponte nullo prohibente praesumitis; at uero nos istud rerum sine domino fieri neque speramus posse neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.

cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui uobis credulitate in ista uideamur, cum uos et similia credere et in eadem uideamus expectatione uersari? si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et uos eadem exspectat inrisio, qui spem nobis immortalitatis adsciscitis. si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato in Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. nunc cum eam Christus non tantum promiserit uerum etiam uirtutibus tantis manifestauerit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et [*]( 2 at Sab: ac P 5 e Urs: se P senodes Sdb enodes Gel 7 nostra Sab: nostram P ducimus Sab: dicimus P 8 sedes Salin 14 licentiaequae P corr c . 19 alioqui Oehlerus: aliquis P aliquam Sdb 20 aliquem P corr 21 uiam Sab: uia P, 22 in add Oel foedro P Phaedone Gel нex P 23 ad Sob: ad in P pollicitationes Httdebrandim: pollicitationis P 24 cultus Sab: cultos P ,28 susternimoz; Sdb: substernimus P )

76
uitae aeternitate donari?