Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

medietas ergo quaedam et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur inuenit, dum periculum scilicet ex [*]( 2 adstunat Urs 5 superuacanei Sab: superuacuaneis P superuacua Stewechius 8 **uirtutibus P 10 spatiari Stewechius 11 ardore Stewechius merceat P corr 16 ponere Sab: poneret P 17 russus P 18 sic Sab: si P 19 filo\'°phia P sit Urs 20 hac Urs: has P 21 cum Urs: in P 22 bitalis P 26 ad*uenerit P 28 pliilosofiae P 29 appeteretur Sab, r: appetere cur P )

74
malis iste formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum officio uitam iustitiaque traducat. inde est quod inter doctos uiros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec diuinam posse substantiam sustinere, alii nero perpetuas nec in naturam posse degenerare mortalem. quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege, quod et illis argumenta, sunt praesto, quibus eas passiuas atque interibiles esse inuenitur, et his contra non desunt quibus esse diuinas immortalesque monstratur.

haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus : mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaeuas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere — eius enim cognitio fermentum quoddam est uitae ac rei dissociabilis glutinum — tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae, quid est quod a uobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos : metus liberatori dedidimus et mancipauimus nos deo? aduersus i ictus noxios et uenenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis uendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac uestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.