quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res paruas atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis, cum sit inops, paupere lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis [*]( 5 positae ac scripsi: positae P positae et Urs 6 rebus del Bigaltius se ? reram ? 9 contrarias Gel: contraria P 12 atque om Urs antiqua Oberthuerius \'aut antiqua scribendum est aut, id quod malo, siibstantiuum neutrum plurale mtercidisse uidetw Klussmannus 15 teneant Gel: tenent P 16 imfima P 20 labis Sab: labes P 22 **sed P 23 seruatae Sab: seruare P 24 mominis Meursius: nominis P praetiis P 25 desinit*e P proletarius Gel: proletari P protelari Sab classicis Urs: classicus O P classibus Gel 26 capite (e ex ae) P caput Sab cum add Gel 27 paupere Kettnerus: pauper P patriciae Gel: p triae P )
72
unquam meritus nuncupari. cum enim uos oporteret uiros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inani distendimur uanitate, non tantum accidere mala ista non censetis, uerum quod grauius multo est, addidistis causas quibus et uitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. quis est enim hominum, quamuis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat uiris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque diuinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec ui alterius altera condicionis possit aequalitate uexari?
sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes P et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluuios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum uolubilium circumactus? quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet amnibus ambiatur flammeis, torrentium fluminum uoluatur in caeno, saxorum imminentium casibus et immanium montium operiatur [*]( 1 meritus Sab: meritis P meritus heres ? patris clari, tantis cum meritis nuncupare Salm 2 auctorest P corr tyfum P Typhaeum Sab Typhoeum in err 3 alis Urs: malis P inani - Urs: inanium P inani omnes ? 4 alas istas Urs non add Klussmannus 7 infamiam Sab 9 immortalis (i in e corr) P 10 se om Oel securus expimxtt c, om Sab 14 supernae Urs: superbae P superae idem Urs coniecit 17 quiquam P corr r 18 ui Meursius: in P 19 conditionis P 20 ecquis Sab 24 in mg c I 25 amotum P tutum Salm amnibus scripsi: omnibus ex omniuus P 26 flammeis scripsi: flammis Ptorrentium Sab: terrentium P flammis torrentium fluminum, uoluatur uulgo caeno Sab: caeno non P )
73
ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. quid quod ista persuasio\' non tantum est incitatrix ad uitia libertate ex ipsa peccandi, uerum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi superuacanei operis difficultate declarat. nam si uerum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aeuorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque uirtutibus, quibus est contractior atque horridior uita, uoluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine uitiorum? et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? rursus uero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi uerum est purgari hac animas atque ab omni puras uitiositate praestari. nam si communiter obeunt et cum ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque uitalis, non tantum est erroris maximi uerum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis uitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigauerint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis aduenerit et corporalibus fueris uinculis exsolutus.