Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed si per uos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas? sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio nec in id sumpta est a me ut ostenderem uel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. quod si praesto, si facio et argumentis insignibus rei ueritas explicatur, unde sint haec mala uel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo. [*]( 8 cf. Matth. 5, 49 Rom. 12, 17 I Thess. 5, 15 I Petro 3, 9 ) [*]( 1 possumus Sab 2 sunt Sab 6 fiLria.rum Sab: futuriarum P sui furiarum Klussmannus 8 oportet P 13 quid si Sdb 14 se esse Salm: esse P esse se Urs 16 tumidi Gel: luminis (s eras) P \' 17 commonitionibus Sab in err: commotionibus P 19 tranquillitatem P mollissima r 22 premitur Sab, r: pramitur P 23 poscitis ? 24 possita P corr disputatio Urs nec ex ne P om Sab neque r 25 *esumpta (e eras) P 27 facio r: facto P 28 ut r explicetur r )

9

ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil uidear interrogatus expromere, possum dicere: quid enim, si prima materies, quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus inuolutas? quid si siderum motus certis signis partibus temporibus lineis pariunt haec mala et subiectis adferunt uariorum discriminum necessitates? quid si statis temporibus rerum uicissitudines fiunt atque ut in maritimis aestibus modo secundae. res adfluunt modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? quid si, quod proximum uero est, quicquid nobis uidetur aduersum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur euenta naturae? Plato ille sublimis apex philosophorum et columen saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit nec uir prudens extimuit humani. generis subuersionem cladem ruinas interitus funera rerum innouationem uocare, etenim iuuentutem his quandam redintegratis uiribus comparari.

non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus. quid enim inseruire elementa tuis necessitatibus postulas atque ut uiuere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? quid enim si hoc pacto nauigationis cupidissimus conqueratur uentos iamdiu non esse et caeli conquieuisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia uectoribus impediat uota? quid si sole aliquis torrere se [*]( \' 16 Tim. p. 22 cf. Orig. contra Cels. 4, 16 ) [*]( 4 suis Gel, r: uis P in rationibus Urs: inritationibus P rotationibus Gel 5 si sup. uers. P 7 estatis P corr r 10 calamus P corr 12 halitus Sab in err: habitus P 14 quidquid P corr 15 omniaque quae Gel: omnia quaeq. P 16 inprobis Sab: inprobris P euenta Gel: euento P 17 ille. P 20 subwersionem P innouatione P corr r 21 etenim Urs: et in P et Gel et inde Klussmannus 22 inquid P corr 28 illas P corr )

10
suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare? euenta haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.