Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quando est humanum genus aquarum diluuiis interemptum ? non ante nos ? quando mundus incensus in fauillas et cineres dissolutus est? non ante nos? quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos? quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? quando pernicies populis uenenatis ab anguibus data est? non ante nos? nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, uastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc uestra et cum bona uenia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non uidetis.
ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos Nino quondam Zoroastreque ductoribus non tantum ferro dimicaretur et uiribus, uerum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, inuidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque inpulsoribus rapta et suis esset dirum et uenturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est criminibus? ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est iniuria? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captiuitate ac seruitio subiugaret, nos fecimus atque excitauimus causas? ut modo Romani uelut aliquod flumen torrens cunctas summergerent atque obruerent nationes, nos uidelicet numina praecipitauimus in furorem? quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat [*]( 13 Tim. p. 25 ) [*]( 1 ab Sab, r: ad P 2 diluuiis Sob, r: diluuis P 3 Sodoma et Gomorrha sup. uers. r incensus P 4 coopertae. P 9 sci. ticas P 13 erumperet Gel: earum perit P 14 ut Sab, r 15 bactrianos Sab, r: bactianos P 16 zoroastraeque P corr r 17 magichis P corr chaldeorum P 18 ex om Gel haelena P 19 esset Sab in err: esse P 21 criminibus Zinkius: criminis P crimini Sab • 22 iniuria Sab, r: iura P 23 adule- scens r 24 ac] et Sab 26 cunctas Sab, r: cuncta P 28 quae iamdudum Oehlerus: quamdudum P quae dudum Sab )
quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob inuidiam commoueri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta. uerum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. nam cum hominum uis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit. quodsi omnes omnino qui homines se esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem uellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, uniuersus iamdudum orbis mitiora in opera conuersis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conueniret.