Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fouit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. pluit mundus ant non pluit: sibimet pluit aut non pluit, et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluuiarum effusionibus temperat. pestilentias morbos fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat sic tollat ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?

tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissoluere neque originem ualeas neque causam, et quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum uoluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? quid ergo, quia frigus membris tuis aduersum est et congelare, constringere sanguinis tui feruorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequis, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? ueratrum uenenum est hominibus: numquid ob hanc causam. non debuit nasci? ouilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? morsu animam serpens tollit: maledicas primordiis rerum, [*]( 1 ratione Sdb, r: rationem P 4 otiose *••**••• P otiosae Urs ustulare Urs 11 uliginem Gel, r: oliginem P 12 sicciuitatis P corr decoquit Sab: decoquet P 13 moruos P corr 15 dispendia P 17 dissoluere expunxit c 18 tuas Sab, r: tua P 21 constringere expunxit c 22 hiems r sustinere expunxit c 23 solem P corr nequis Vahlenus: neque P nequeas r non potes Sab 26 obilibus P corr 28 morsu Sab: morsu P maledicas Urs: maledicam si P maledicam scilicet Gel primordiis Sab, r: primordis P )

11
quod tam saeua prodigia genituris spirantibus addiderunt.

superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione uerseris, potentioribus dare condicionem uelle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inueneris antiquis constitutionibus fixum. quare habere si locum uestras uultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde uel qui sitis, uobisne sit genitus et fabricatus mundus an in eum ueneritis alienis ex regionibus inquilini. quod cum dicere non sit uestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli conuexione uersemini, desistite arbitrari pertinere ad uos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.