Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
; natum hominem colitis. etiamsi esset id uerum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. cum uero deus sit re certa et sine ullius seriae dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari ? ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus? deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam uirtutum nouitas, quam omnia uicta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente uiderunt, quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges uanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.
occursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus uocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas. quid dicitis, o paruuli, incomperta uobis et nescia temerariae uocis loquacitate garrientes? ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla ui carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua obseruatione [*]( 1 uobus P corr r 3 esse P 5 appellariquae P corr 6 seriae scripsi: rei P del Urs 8 a Sab 11 aceruiaeilftis P corr 12 maxime P postulabit Sab: poatulauit P 17 gentesque Sab: gentes quae P geri sub lumine Urs: generis sublimine P , uider P uidere Sab 18 et Gel: sed P seu Sab 21 et 3up. uers. P 24 naeeeia P 27 illeia P )