Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

atquin constitit Christum sine ullis admimcutis rerum, sine ullius ritus obseruatione uel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat uero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliaris plenum nobis potestatis munifica liberalitate donasse. quid dicitis o iterum?

ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius uocem popularibus et cotidianis uerbis missam ualetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius uisum gens illa nequibat ferre mersorum in uisceribus daemonum conterritaque ui nona membrorum possessione cedebat? unus fuit e nobis, cuius foedae uitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis cutibus relinquebant? unus fuit e nobis, cuius ex leui tactu stabant profluuia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et ueternosae fugiebant undae, penetrabilis ille uitabat liquor et turgentia uiscera salutari ariditate deflabant? [*](1 sollitita P corr urgemus Sab: urgemur P 3 actuum Sab: actum P .7 familiarium Urs 8 aequos P 10 sint Sab feminaei P 12 uideatur Sab 15 numinis Urs 17 auxiliaris Memmius: auxiliaribus P nobis] bonis Urs 18 munifica Memmius: munificae P 26 cutibus scripsi: uisceribus P 30 turgentia Sab: turgenti P defluebant Urs . )

30
unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat, et iam † operis res erat, porrigere mancos manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam BUOS referebant lectos alienis paulo ante ceruicibus lati; uiduatos uidere luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati?