Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed patibulo adfixus interiit. quid istud ad causam? neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut 1 eo minor uidebitur disciplinarum eius auctoritas, quia uinculis corporis non naturali dissolutione digressus est sed ui [*]( 1 constrinxit Gel: constringit P 4 sista P 6 religionem Sab: religione P 7 ueram Sab: uera P 8 domino] dm 6 P 11 elefantorom P 12 in P 13 unguine sordidatum SaZm: unguines ordinatum P unguine ordinatum Sab 16 afficiebam Sab: adfaciebam P 17 lacunam rsilJnaui: huius modi Sab 23 neque omni illo qui Bigaitius: neque omnes alioquin P nec qui omnium alioquin Sab 24 iandudum P corr 27 *ant P 29 disolutione P ui Sab: ut P )

27
inlata decessit. Pythagoras Samius suspicione dominationis iniusta uiuus concrematus in fano est: numquid ea quae docuit uim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte sed crudelitate adpetitus effudit? similiter Socrates ciuitatis suae iudicio damnatus capitali adfectus est poena: numquid inrita facta sunt quae sunt ab eo de moribus uirtutibus et officiis disputata, quia iniuria expulsus e uita est? innumerabiles alii gloria et uirtute et existimatione pollentes acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius Trebonius Regulus: numquid idcirco post uitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum sed mortis asperrimo genere lacerati excruciatique perierunt? nemo umquam innocens male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicuius conmaculatur nota, qui non suo merito poenas graues sed cruciatoris perpetitur saeuitate.

et tamen, o isti, qui hominem nos colere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et uos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? nonne Aesculapium medicaminum repertorem post poenas et supplicia fulminis custodem nuncupauistis et praesidem sanitatis ualetudinis et salutis? nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture inuitatis incenso, quem ipsi uos fertis uiuum arsisse post poenas et concrematum in funestis busticetis? nonne illum Attin Phrygem abscisum et spoliatum uiro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et puluinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis ? aut igitur ridendi et uos estis, qui homines grauissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut [*](5 capitali* P 7 alii P 8 aceruissimarum P corr 11 eicruciatique P 12 per*ierunt P inte.remptus P 15 saeuitate Urs: saeuitatem P 17 titanis P consecrataoni aptatis Sab 18 nonne Sab: non P 21 hostile P 22 funestis Urs: funestibus P 23 frige P abeciseum Sab 24 propitium deum add c 25 none P corr r 26 senatorum P , 29 hominis P corr c 30 interempto P corr c )

28
si certa est ratio, cur id nobis faciendum putetis, et nobis permittite scire, quibus istud causis rationibusque faciamus.