sed concedamus intejdum manum uestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, 30 mentis animae corporis fragilitatis et condicionis unius: nonne [*]( 1 Syriapis BaJJ 2 fnrua erens P corr c 4 Opis Boo: opes P 5 prodiderant Gel: prodiderint P 6 hine Oanterus: hinc P 10 liboris P 12 praemi P 18 conditionis P corr replicate P 19 netnstati Boo: ixetnstate P 22 in nati Canterus 23 ac tolerarint Wophensim 24 secundantinmque P 25 nihilhominns P 26 nobis om Sab hominis Sab: homines P )
25
dignus a nobis est. tantorum ob munerum gratiam deus dici deusque sentiri? si enim uos Liberum, quod usum reppererit uini, si quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Mineruam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superauit conpescuitque natrices, diuorum retulistis in censum: honoribus quantis adficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata ueritate traduxit, qui uelut caecos passim ac sine ullo rectore gradientes ab deruptis, ab deuiis locis planioribus reddidit, qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, deus monstrauit quid sit, quis, quantus et qualis, qui profundas eius atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quiuit mediocritas, capere et intellegere permisit et docuit, qui quo auctore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri, qui natiuitatis eius exprompsit genus et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius, unde ignibus solis genitalis feruor adscitus, cur luna semper in motu, isdemne quis creditur an aliis causis lucem semper atque obscuritatem resumens, animalium origo quae sit, rationes quas habeant semina, quis ipsum finxerit hominem, quis informarit uel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmauerit corporum, quid sit sensus, quid anima, aduolaritne ad nos sponte an cum ipsis sata sit et procreata uisceribus, mortis particeps degat an inmortalitatis perpetuitate donata sit, qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris, uisurine nos simus an memoriam nullam nostri sensus et recordationis habituri. qui
[*](3 caererem P 4 minerbam P corr oiaeae P corr Triptolemum Gel: treptolemum P Neoptolemum Sab 7 censum] coetum Sab 9 ab deruptis P 11 generis P 16 cognitione Gel: cognatione P praesumptam materiam Gel: praesumptum materia P 18 acUcitus Bigciltius: adscitur P adsciscitur Urs in motu] in mutuis Salrn isdemne quis creditur Vahlenus: isdem. (idem corr) nequis creditur P idem ne quis creditur Sab indemnis creditur Gel idemne orbis redditur Urs (in mutuis) damnis ac crementis Salm ideis nonis cemitur Meursius an aliis scripsi: animalibus P annualibus Saim 20 sit P habeant Sab: habent P 22 conformauerit Urs 26 dissolu...tis P uicturine Sab simus Sab: sumus P ) 26
adrogantiam constrinxit nostram et elatas supercilio ceruices modum fecit suae infirmitatis agnoscere, qui animantia monstrauit informia nos esse, uanis opinionibus fidere, nihil comprehensum habere, nihil scire et quae nostros sita sunt ante oculos non uidere, qui quod omnia superauit et transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem transduxit ad ueram, qui ab signis inertibus atque ex uilissimo formatis luto ad sidera subleuauit et caelum et cum domino rerum deo supplicationum fecit uerba atque orationum conloquia miscere.
uenerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, ueternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex oliui unguine sordidatum, tamquam inesset uis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos diuos quos esse mihi persuaseram adficiebam contumeliis grauibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huius » rerum\' habitare materia. nunc doctore tanto in uias ueritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio diuino, et quid cuique debeatur uel personae uel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni illo qui uel maximus potest excogitari diuinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona uiuentes et expectamus, dies cum uenerit, ampliora?