Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed non, inquit, idcirco dii uobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est uilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis. si nobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere. Ianus Ianiculi conditor et ciuitatis Saturniae Saturnus auctor? Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in uini melior et laudabilior potu? Indigetes illi qui in flumen repunt et in alueis Numici cum ranis et pisciculis degunt? Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus? Mercurius utero fusus Maiae et, quod est diuinius, candidae? arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus uix tuti? Dioneia Venus proles, uiri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix? in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina? Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis? Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu? Tisianes et Bucures Mauri et [*](1 sg. uobisque, communis esset Meursius 2 sunt Sab: sint P 4 nominum P corr inquid P corr 10 crietum P 12 Fauna Sab fanda r 13 nino meliori et laudabiliori potu Sab ... indigetis P in add Klussmawum 15 esculapius P 16 praeciptatus P 17 diuinius Sab: diuini ut P candidi Sab *arquitenantes P 19 Dionea (Dioneia Salm) Venus Sab: ioneia nenas P . 20 trinacriae P dedecoris Rigaitius 21 caeres P 22 thyrius P herculis P 23 Hispaniae Sab: inspaniae P oetaeis Gel: ethenis P aetaeis Sab Tyndaridae Gel: tunc daride P tunc clari Decastores Sab (in err tunc clari dii Castores) 25 cestu P Cestutisianes (in err caestu Tisianes) Sab Titanes et Bocchores Salm )

24
ouorum progenies dii Syri? Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus? Aethiopicis solibus Isis furua maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum? praeterimus et transgredimur Opis suboles regias, quas in libris auctores uestri quae fuerint et quales uobis ediscentibus prodiderunt: hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine uulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt? haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? nonne istud liuoris est atque auaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo uelle fortunas, aliorum res premi et in contempta humilitate calcari?

natum hominem colimus. quid enim, uos hominem nullum colitis natum? non unum et alium? non innumeros alios? quinimmo non omnes, quos iam templi habetis uestris, mortalium sustulistis ex numero et caelo sideribusque donastis? si enim forte uos fugit, sortis eos humanae et condicionis fuisse communis, replicate antiquissimas litteras et eorum scripta percurrite qui uetustati uicini sine ullis adsentationibus cuncta ueritate in liquida prodiderunt. iam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua innati regione, qua gente, quae fecerint; egerint pertulerint actitarint, quas in rebus obeundis aduersorum senserint secundantiumque fortunas. sin autejn scientes uteris, esse gestatos et frugibus eos uictitasse terrepis nihilominus tamen nobis nati hominis obiectatis cultum, res agitis satis iniustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile quod et ipsi uos factitatis, aut quae uobis licere permittitis consimiliter aliis licitum esse nolitis.