Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania. dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque nouam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis puncto coepisse esse uel saeculo. ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. at, uero Iuppiter ut uos fertis et patrem habet et matrem, auos auias fratres, nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus dicitur decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse uitali. ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet et perhibeatur alter a uobis et dies habuisse natales et pauefactus re noua lamentabilem extulisse uagitum?

sed sint, ut uultis, unum nec in aliqua ui numinis et maiestate distantes: ecquid ergo iniustis persequimini nos odiis? quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa nobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque [*]( ,2 hiscere Sab: inscere P muta P potis essent Salm: potuissent P possent Urs 4 glaeuae P corr r 5 ducę P 13 indocta Urs 16 tempore Sab puncto addidi 17 saecu- lorum P 19 \'uppiter P 22 dicitur add Klussmannus sensum P corr irruit se Urs 24 constet et Sab: constet P 26 ut* P 27 maiestate. P ecquid Sab: et quid P 28 ominis Gel: homines P mentione Sab )

23
infestissimos nobis? etenim si una religio est nobis uobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire et uos et illos deum, quem Iouem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.