Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum uobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submouere de saeculis. sed si non est molestum, non graue, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex uero disceptationis huius disceptare momenta, audire a uobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeuiant superi et asperati homines inardescant. religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. quid o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae uocis desperatione temptatis? deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio uenerabili inuocare, in rebus fessis totis ut ita dixerim sensibus amplexari amare suspicere execrabilis religio est et infausta, [*]( 1 exsortes Salm 5 nos bellorum Lipsius nos malorum ego malim 6 dii, clamitant] declamitant Sab 8 cerimoniae P 10 angustite P praemitur P 12 neq.neuntes P 20 disputationis Urs Bispectare Salm 22 dii* P 24 tracWotis P 25 rationis Sab, r: rationes P 26 \'disparatione uel disceptatione* Urs temtatis r )
hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suaram, propter quod uos ipsi, cum libido incesserit saeua, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis dilaceratis exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, aut nomine appellandus est hominis, quamuis ille uideatur sibi, aut deus esse credendus est, quamuis ipse se esse mille profiteatur in uatibus? profanos nos, impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo seruientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? Delius Apollo uel Clarius, Didymaeus Philesius Pythius † ethis habendus diuinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen inuocare nos deum et ab eo quod postulamus orare uel auribus potuit scire uel ipsius uocis sono qua utimur in precibus noscitare.
nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint uel unde sint, quantum possint uel nouerint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habeant et inuisos: quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis ueneratores; nihil, si consideres, aliud inuenies in ista religione [*](1 carimonias P corr 6 eisuitda P noe Sab: non P 8 uelaarum P corr 10 haud 800 numinis Urs 11 hand Sab mille Salm: similem P 12 profanos Urs: profan«na P Trophonius Pithoeus aut impios Dodonaeus Urs dodonens P lacunam signaui: aliud louis cognomen intercidisse uidetur 16 appollo P didimaeus P ftlesius P 17 et ie Sab im err: cognomm ApoUinis (Smintheus ?) latere suspicor 23 istos Sab 25 habeant Sab: habent P 27 ficamos P corr aliat P corr ) [*]( IV. ) [*]( 2 )