Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quod cum minime fieri testificentur res ipsae neque minus ad nos quicquam neque ad uos plurimum redundare uitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te uideas ratione in aliqua discrepare ? si uerum uobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici: uerba sunt haec, uerba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae.

ceterum dii ueri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. etenim reuera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat: et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. puerile, pusillum est et exile, uix et illis conueniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae [*]( 2 nistris P corr numorosis P corr 4 oliuetis r: oliuis P 5 n\'num (i eras) P ullum Urs palmitibus Sab in err: palmites P palmitis Gel, r 8 rancescere Sab, r: racescere P ipsius poculi scripsi: ipsius potu P ipsis. potum Gel ipsis positum Salm 9 sin P corr perfidiam Sab: perfidia P 15 adsentatiob. P 16 credite P 17 comprobate P ueri Gel: uestri P 22 sini P 24 summi culminis Sab: summis culminibus P fastidigio P corr 25 exile Sab: exire P 26 et heroas Urs: torrores P et hos Gel 27 crassiorae P corr conditionis P )

16
sorte uersari.

uestra sunt haec, uestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. quinimmo, ut uerius proloquar, haruspices has fabulas, coniectores harioli uates et numquam non uani concinnauere fanatici, qui ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando uos uelle rem uenire in inuidiam compererunt, negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam ueterrimi ritus religionum nouarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot, laborum excruciatur aerumnis: et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes uidere, audent adseuerare furiosi quod uos credere non erubescitis sani.