Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid dicitis o sacri, quid diuini interpretes iuris? meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, Aios Locutios, Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibusque tutamina? et illi cati sapientes prudentissimi uobis uidentur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas ciuitatumque genios, qui Pauores reuerentur atque Bellonas: nos hebetes stolidi fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in sententiae suae perpetuitate defixum est? hanccine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis, ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis uestros adorauerit seruulos: crucem mereatur extremam quisquis uobis ipsis dominis supplicarit? in ciuitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in uolgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. templa faelibus scarabeis et [*]( v 1 propositus Sab: propositis P 2 hic finis P prosternimur Sab: prosternimus P 3 conlatifl P praecibua P 4 auditu Sab 6 comodi P corr r 7 libidinis Sab: libidines P 12 iuris Gel: uiri P 13 Grundules Sab Lares, Aios Locutios Gel: laresa. iaceos. boeotios. (e in iaceos ex f) P Lares, Aiaceos, Boetios Sab 14 Limentinos Urs: libentinos P 16 tutami*na P 18 statpas Sab ciuitatumque P genios, qui Sab: geniosi si P Pauores scripsi: pausos P Panas Guyetus 19 haebetes (ae ex e) P 21 ha-ccine P 27 uulgarem (uu ex uo) P )
atque utinam daretur in unius speciem contionis toto orbe contracto oratione hac uti et humani in generis audientia conlocari. ergone impiae religionis sumus apud uos rei, et quod caput rerum et columen uenerabilibus adimus obsequiis, ut conuicio utamur uestro, infausti et athei nuncupamur? et quis magis rectius horum feret inuidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut nouit aut sciscitatur aut credit? nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo uel missae animae uel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et uiuimus, ab eo ad nos uenit uique ipsa uiuendi efficit nos esse et animali agitatione motari? nonne ab hoc effluunt causae, per [*]( ! 2 libore P aficiuntur P comparatas P , 5 substantiam Sab, r: substantia P 7 sortitos esse se Urs sortiti se esse Saltn sentiuntur scripsi: sentiunt P recognoscuntur scripsi: recognoscunt P 10 uestustate P corr 14 a Sab: ap P 15 periculis. que P 16 ad P corr 20 contracto Sab: contracta P 21 collocari Gel: conlocare P 28 missi Sab animae add lflussmarmus lapsi Sab ) [*](2* )
nonne cogitatio uos subit considerare, disquirere, in cuia possessione uersemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem uitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis uentorum disposuerit flamina, quis undosas excogitauerit nubes, quis seminum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? Apollo uobis pluit, Mercurius uobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse uitalem ? si enim temporis antiquitate mundus eos anteuenit et priusquam nati sunt iam nouerat pluuias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas inuenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.