Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid? quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum, quod ab diis conuenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus optinere rationem. quid est enim tam iniustum, quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? an numquid idcirco in nos etiam saeuiunt,
ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias. quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali, aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo.
nobis secundas tribuant ualetudines, aduersas nobis ac pessimas. opportunis [*]( 2 ubi.. P 3 sita P perturbatione (ne eras) P perturbatio Sab corr in err 8 et Sab 11 aliis Salm: in aliis P in alios Sab legere (g in d corr) P 13 an Urs: at P 16 uesten (e eras) P 17 defenderes (s eras) P exjmnxit c 20 maiestates P corr experianturque P expediantque Urs 22 moruorum P corr 23 enegare P consumere P expunxit c paenitus P 24 mortali aut r: mortalia. ut P Cmortali: aut uel mortalium: sin alia consilium est aggredi nos via, mittant. Urs 25 indignationis Gel indicationis Urs uindicationis Meursius 27 oportunis P. )