Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di ingerunt et interitus comparatur ab superis frugibus. rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? trecenti sunt anni ferme minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri : numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris,\' nulla protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? hoc. enim primum efficiendum est ei qui\' nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis ut dicitur feriis multiplicium formas sustinuisse discriminum.

atquin uidemus mediis his annis mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent uniuersa pretiorum auctoritate prostrata. [*]( 3 possesione P condicionem: nelle ut Stewechius 6 quaerimonias P est sup. uera. P doceamtis P corr 8 ueneritis P 11 partiliter Urs: pariliter P census Urs: sensu. P 12 *<um totius P 13 di ingerunt scripsi: dii erunt P dii ferunt r adiierunt sic Sab dii eruunt Klussmannus 14 calumniari Sab in err: calumniare P 15 mendaciis Sob, t: mandaciis P 16 fermeme P corr 18 nullam P corr 20 ei Gel: et P 21 omnino Gel: omnia non P 23 atquiii P 24 ex Sab in err: et P 26 inanditi* P annonae Urs 27 prouentos P corr uilitatis P corr )

12
quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus uitae posceret subministraret fertilitas rerum?

sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis postmodum successibusque correcta. quid ergo, dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? si quo tempore fames est irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum * recordatione restituant.