Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Intus autem in pelago ipso ad milia XI est insula modica, petra uiua, in qua pendent digiti molles ut carnei in modum dactalorum, qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui pro grande benedictione tollitur. Yas, quo portatur, si impletus fuerit et uolueris reiterare ad tollendum, iam non eum recipit nec tenet. In quo loco quanticumque aegroti, maxime daemoniaci, pertingere potuerunt, omnes saluantur. Quem tollentes pro benedictione non eum permittunt integrum exire per Clisma, sed commiscitur cum oleo. Nam si non adulteraretur, credo, quia ipsam uirtutem semper operaretur, nam liquor ipsius unguenti tenet continuo per milia duo. Odor quidem sulphureus. Qualisuis enim tempestas sit maris, tamquam in stagnum infra liquore illo sic stat. Infra ciuitatem ipsam Clisma intus in basilica uidimus locellos ligneos sanctorum patrum heremitarum ultra decem et octo.
Exinde uenimus per heremum ad speluncam Pauli, hoc est syriace cuba, qui fons usque hactenus rigat. Exinde iterum per heremum uenimus ad catarractas Nili. Ubi ascendit aqua ad signum, munitio manu facta hominis, hoc est gradus XII. In proximo catarractarum ex utraque parte Nili sunt duae [*]( 1 miliaria XII R om. Br insola G 2 quinque iligiti R om. Br • moles R mollis qualia sicat carne G modum] loco R 3 unguntum corr. 1. m. B petrineura R 4 grandi R tollitur om. G qui G quod R in quo Br 5 et impletus G et impetus R si impletus Br reitarare G retentare R 6 recepit G tenit G in quem locum R quantique G 7 potuerint R 8 benediccione G eam G permittit GR 9 iterum exire R om. G integrum acripai de clisma G 10 et si R ipse R operabatur G 11 ligor G , tenit G 12 dua G Bulphoreus G 13 maris sit R litore corr. 1. m. in ligore G liquorem illum R 14 ipsa G intos corr. 1. m. G lucellos G 15 XIII B XlIII Br 16 hue transponendum existimo, quod supra, p. 187, 1, de Magdalo et Sochot commemoratur 17 syracumba codd., syriace cuba scripsi coIl. Hieron. uita Pauli et comm. in Hierem. c. 6 quae Ions G actenus GR deinde G 18 catractius corr. 1. m, in cataractiua G cataractas R 19 signo G monicio manum G grados G 20 proximum G cataractarum R)