Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

In Memphi fuit templum, quod est modo ecclesia, cuius una regia se clausit ante Dominum nostrum, quando cum beata Maria illic fuit, et usque hactenus non potest aperiri. Ibi enim uidimus pallium lineum, in quo est effigies Saluatoris, quem dicunt tempore illo tersisset faciem suam in eo et remansisset imago ipsius ibi, quae singulis temporibus adoratur. Quem adorauimus et nos, sed propter splendorem non potueramus intendere, quia, quantum intendebas, inmutabatur in oculis tuis.

Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlefi et perambulauimus usque ad sanctum Mennatem, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde ascendentes in nauicula per stagnum uenimus Alexandriam. In ipso stagno uidimus multitudinem corcodrillorum. Alexandria ciuitas splendida, populus leuissimus, sed amatores peregrinorum; haereses multae. Ibi enim requiescit sanctus Athanasius, sanctus Faustus, sanctus Epimachius, sanctus Antoninus, sanctus Marcus uel alia multa corpora sanctorum. [*]( 1 filiarum loht R fabricassent—8 memphi om. R unum G 2 babillooa G campus G taneos littera h 2. m, superscripta G 3 nemphis ciuitate G antinuo G antino B ex quibus G 4 israhel om. R XV G orrea R 6 nemphi G nimphi B nymphi Br que G basilica R 7 unam regiam reclnsit G 8 actenus GR aperire G 9 palleum G officius G 10 tersisse R 11 remansisse imiginem n (sic) R quem G qui R sigulis corr. 1. m. R 12 quem om. G et nos om. R sed nos adorauimus Br putueramus GR 15 descendentibus R ciuitate G athlefi nenimns ad sanctum mennatem R 16 mennate G 18 alexandria G in ipsum tu stagnum G multidinem corr. 1. m. G 19 corquhodrillorum G ciuitaB est G populam leuissimum GR 20 heresis G 21 epimidina G epimaclius R 22 marens R )

190