Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum haec cognovisset, in palatio quod appellatur Sessorium caput eius amputari praecepit.

v3.p.552
Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni.

Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam[*](aliam germanam suam] alia g.s. B; filiam germanae suae, Henr. Val.) germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes.[*](placauit omnes gentes, Momm.; placuit omnibus gentibus, B.) Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum.

Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit.[*](addidit, Momm.; reddedit, B3; reddidit, B3 (emended) P.) Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuit[*](circuit] B; circuiuit, P.) civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.

Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit,

v3.p.554
ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.

Et hoc per totam Italiam tanto modo[*](tanto modo, Momm., doubtfully; totum modo, B2; B2 (emend.) P omit.) augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit[*](portam fecerit, Momm.; portas faeceret, B2 (emend.); portasfaceret, P.) : nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt,[*](emerunt, Gardt.; fuerunt] B; Momm. thought frumenta might have fallen out.) et vinum triginta amphoras in solidum.