Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium; cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni. Et in uno lecto iussit ad capitem[*](capitem]; capite, B; caput, P.) regium insigne[*](regium insigne, Hirschfeld; regnum] BP; perhaps signum, Momm.) poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet. Unus quidem in uno lecto se iactavit, duo enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt. Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne[*](Cf. note 5, above.) positum erat nullus eorum dormiret.

Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens[*](discens, Momm. doubtfully; dicere, BP.) eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet. Haec eodem

v3.p.556
cogitante et orante cum ieiunio, quadam noctu vidit hominem, qui ita eum admonuit: Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum.

Ita factum est ut lustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus[*](renuntiaretur ipse ei primus]; renuntiaret ipse ei nuntiatus est primus, PB.) per praepositum cubiculi. Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.

Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus[*](festinus lustinus, Momm.; Iustinus, Wagner; festinus, BP.) vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.

Cui imperator hoc tantum dixit, quid festinas? Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens[*](uellens] B2; uolens, B2 (emend.) P.) sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: In trinitatem lanceolam non mittes.[*](mittes, scripsi; mittis] B.) Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.