Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit.

Eodem tempore contentio orta est in urbe Roma inter Symmachum et Laurentium; consecrati enim fuerant ambo. Ordinante deo, qui et[*](et, Momm.; ei, BP; eo, edd.) dignus fuit, superavit Symmachus. Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus.

v3.p.550
Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes.

Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit.

Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium. Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de area vinaria dari praecepit.

Item Amalafrigdam germanam suam in matrimonium tradens regi Wandalorum Transimundo. Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem. Successit itaque in[*](successit in, added doubtfully by Momm. before administratione; transtuli in ad. praefecturae after itaque. ) administratione praefecturae Theodorus, filius Basili. Odoin comes eius insidiabatur ei.