Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Re in hunc modum peracta, Gothi quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validum, ubi reppererint[*](reppererint, Her. c.c.; repperirent or reperirent, MSS.) excisuri: et cultiore victu somnoque parumper assumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam

v3.p.442
vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.

Et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.

Repedando enim congregatusque[*](congregatusque, Günther; congregatosque, MSS.) in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos: qui (si dignum est dici), nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere[*](transiere, Lind.; transire, MSS.) flumen direpturi vacua defensoribus loca.

Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque[*](utriusque, Val.; ut priusque, MSS. (ut prius, E; ut priusquam, A).) grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit,[*](strages m. occidit, added by Novák in lac. sugg. by Her.) trucidassetque[*](trucidassetque, MSS.; que deleted by Val.) omnes ad unum, ut[*](ut, added by Lind.; MSS. omit.) ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus

v3.p.444
pepercisset, omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura exterminavit.

Hanc Taifalorum gentem turpem ac[*](ac turpem, MSS.; tr. by Lind.; lac. before ac, Clark; ac deleted by Gardt.) obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi. Porro siqui iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.