Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.

erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.

Post quae[*](post quae, Lind.; postque, MSS. (postquam, T).) adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire. Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.

v3.p.440

Barbari tamen, velut diffractis caveis bestiae, per Thraciarum[*](Thraciarum, Pet.; spatiarum and spatiorum (spaciorum, N), MSS.) amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum scutariorum Barzimeren inventum cum suis Cornutisque[*](cornutisque, Lind.; cornitisque (cornitis, E2 in marg., comitibusque, E2), MSS.) et aliis peditum numeris castra ponentem assiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.

Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit,[*](prorupit, Pet.; praerupit and prerupit, MSS.) cum promptis accinctis ad proelium: fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat,[*](sorte discesserat, Clark, c.c.; forti disces (fortitudine discessisset, W2HT, sorte discessisset, NEA), MSS.) ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum. Et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.