Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec autumno vergente in hiemem funesti per Thracias turbines converrebant. Quae[*](quae, Lind.; et qua, MSS.; aequa, Pet.; eaque, Stangl.) temporum rabies, velut cuncta cientibus Furiis, ad regiones quoque longinquas progrediens, late serpebat.

Et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.

Ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu

v3.p.446
Valentis patrui Gratianum Orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium accolae, ad Romanarum[*](Romanarum, Bent., Haupt, Madvig; -orum, MSS.) rerum[*](rerum, Haupt, Madvig; uerum, MSS.) excidium coniurati.

Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium[*](peruadunt before peruium, Pet.) pruinis Februario mense transire tentarunt; quos[*](transirequos, Val. in lac. indic. by Haupt; et, Pet.; without lac., MSS.) tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.

Verum retrocedere coacti Germani, atque[*](Germani atque, vulgo; G. iamque, Her.; noscentesque, Val.; geminamque, etc., MSS. (Germanique, NEA).) noscentes exercitus pleramque partem in Illyricum (ut imperatore mox adfuturo) praegressam, exarsere flagrantius: maioraque coeptantes,[*](coeptantes, Kell.; conceptantes, MSS. (conceptantes unum, om. WHT).) pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum[*](armorum, MSS., rest. by Pet.; armatorum, NEA (cf. xxx. 1, 14).) milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.