Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec per eoos agitata[*](agitata, U2W2HTEAG; ta, M; eo osagitta, V.) sunt tractus. Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.

Remigius (quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano), postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.

Quem ibi morantem securius, praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat affectabat: utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.

Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.

v3.p.314

Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.

Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat,[*](festinarat, Günther; festinabat, EG; destinarat, Harmon; festinaret, MV.) ausos temerare[*](The imperfect fragment of M ends with teme ; a complete fragment begins with rare .tem. ) limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.

Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principium[*](ueris after principium, added by EAG (transposed by Harmon); MV omit.) oratum retinerent[*](retinerent, Momm.; pertinerent, GM; perciperent, V.) et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum immanitatem, maximeque omnium Macriani, ut formidati, praetendentes, quem constabat

v3.p.316
impacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.

Haec memorantes, addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque (ut conducebat rei communi), prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus (ut apparebat). Et venit immane quo quantoque flatu distentus, ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto colloquii ad ipsam marginem Rheni, caput altius erigens, stetit hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.

Contra Augustus escensis[*](escensis, Eyssen.; ascensis, G; esensis, MV.) amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et immodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus,[*](uersus, G; multa et controuersa, Her. (cf. xxxi. 16, 1); uersu, MV (added by V2).) amicitia media sacramenti[*](sacramenti et inti fide, MV; et inti, del. W2 (HTEAG omit); et ritus, sugg. by Clark.) fide firmatur.

Hisque perfectis, discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum, constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.

Periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit, Mallobaudis[*](Mallobaudis, ind.;Mello-, MV; Mel-, the other MSS. ) bellicosi regis insidiis circumventus. Post foedus tamen sollemni ritu

v3.p.318
impletum, Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.

Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. Navabatur[*](nouabatur, V.) enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites, a studio iudicandi[*](iudicandi, MV; indicandi, K; diiudicandi, sugg. by Clark.) revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus, defensione innocentiae[*](innocentiae, H. Michael; innocentia, MV.) respirante, frangeretur potentium tumor, assumpta licentia latius solitus evagari.

Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibus[*](lectionibus, V2; legationibus, MV.) expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum; ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda[*](Fraag. M ends with spec ) instituta esse arbitratus (ut monebat),

v3.p.320
abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆς μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans[*](Inominans, V; annominans, Clark, c. c.) inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat assentiente Leontino Gorgia.

Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. Ergo absolutis super eius indignitate perpaucis,[*](perpaucis, Baehrens; paucis, V.) quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.

Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia

v3.p.322
fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea[*](Boeotia sugg. by Clark; Euboea, WAG; eubda, V.) est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est: ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.

Nec minus apud Romanos, Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati, et postea per varias aevi sequentis aetates, censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur.

Post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depresses aliquos iudiciorum eripiens flammis, Non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse firmabat.

At nunc videre est per eoos[*](eoos, Loisell from cod. Valent.; eos, V.) omnes tractus violenta et rapacissima genera hominum, per fora omnia volitantium, et subsidentium divites domus, of the wealthy, and like Spartan or Cretan

v3.p.324
ut Spartanos canes aut Cretas, vestigia sagacius colligendo, ad ipsa cubilia pervenire causarum.

In his primus est coetus eorum, qui seminando[*](seminando, A; rimando, Her.; liminando, V.) diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum limina deterentes, et aut inter discordantes amicos, aut propinquantes, vel affines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta: in quibus aetatis progressu non ut aliorum vitia intepescunt, sed magis magisque roborantur: inter rapinas insatiabiles inopes, ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.