Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur affluentia[*](adfluentia, Her. (for ad-, see note 3); fluentia, V.) loquendi: quarum artium scaevitate, ut Tullius asseverat, nefas est[*](est ad, V; G omits ad. ) religionem decipi iudicantis. Ait enim Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia corrumpere prudentem nemo potest, dicendo potest.

Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere

v3.p.326
discidia, velut vinculis ori impositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum. Hi velut fata natalicia praemonstrantes, aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum composita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.

Hi ut altius videantur iura callere, Trebatium loquuntur et Cascellium et Alfenum, et Auruncorum Sicanorumque iam diu leges ignotas, cum Evandri matre abhinc saeculis obrutas multis. Et si voluntate matrem tuam finxeris occidisse, multas tibi suffragari absolutionem lectiones reconditas pollicentur, si te senserint esse nummatum.

Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint aditus sibi patefaciunt crebros: qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis: cum depravantur, foveae fallaces et caecae: in quas si captus ceciderit quisquam, non nisi per multa exsiliet lustra, ad usque ipsas medullas exsuctus.

v3.p.328

Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis[*](literariis, AG; litterarum, Novák; litteris, V.) eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.

Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione[*](ut in conluuione, Pet.; ut conluuionis, G; utconlu (deleted by V2) utconluinoes, V.) taeterrima[*](teterimae, E2G; teterrima, V, restored by Pet. (tae-).) audire existimes ululabili clamore Thersiten.

Cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob assidua in personas honorabiles probra, diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli, ut numquam se codices habuisse meminerint.

Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem,

v3.p.330
omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.

Nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. Et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille impedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.

Et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa, alia secum advocatorum simulacra inducunt. Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, corrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula sola[*](sola, added by Schneider (cf. xxviii. 4, 13); V omits.) post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato colludio, per eum qui est in verba fidentior, suave quoddam principium

v3.p.332
dicendi exoritur,[*](exoritur, Pet., Gudeman; exeritur, G; etaritur, V.) Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens: et in conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere colluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.

Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident, et abrupta[*](abrupta, Momms.; erupta, Gardt.; praerupta, Novák; rupta, V.) maledicendi ferocia (ut dictum est) multos offendunt: quam effutiunt, cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus[*](rationibus, Lind.; orationibus, V.) validis convallare[*](conuallare, Gruter; conuelare, G; conualere, V.) non possunt.

Et iudices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti, opes cuiusque[*](cuiusque, Lind.; cuiusce, V.) modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.

Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant, accidentia

v3.p.334
secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum eisdem soleant assignare, et non vitiis rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensantibus irascantur. Verum unde declinavimus, revertamur.

Pubescente iam vere, Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.

Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. Cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens, sed ductori exercitus perquam

v3.p.336
opportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos appetitus.

Et quamquam terrori cunctis erat dum sperabatur, ut acer et vehemens, mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit, ut neque in Gabinii regis inquireret necem, necque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, curatius[*](curatius, Bent., Novák; accuratius, EG; ut curatius, V.) vestigaret: eo videlicet more, quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.

Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam ex quo eum viderat minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. Hic praefecturam praetorio non[*](non tunc, Her. (cf. xvii. 11, 1); haud (for tunc), Momms.; V omits non. ) primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis, in longum proferre gestiens,[*](spatium gestiens, Her. c.c.; gestiens tempus, Novák; gestiens, V.) non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.

Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

Unde graves oboedientium

v3.p.338
casus, et[*](et, add. Her.; V omits.) exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus,[*](aliis post alia ualidioribus, Her.; aliis post allis, G; aliis post u. aliis, V.) usu laedendi reperiente longaevo. Denique per[*](per, add. Her.; V omits.) tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit[*](conpulit, V, rest. by Val.; compulerunt, G.) sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.

Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor; Valentinianus vero tamquam auribus cera illitis ignorabat, indifferenter quidem[*](quidem, V, deleted by Her., Nov., Pet.; uel, G.) lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda compendia[*](conpendia, V; dispendia, Her., Nov.) comperisset, quae nimium sero tali didicit casu.