Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec in Britanniis agebantur. Africam vero, iam inde ab exordio Valentiniani , exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores, et crebris caedibus et rapinis intenta. Quam rem militaris augebat socordia, et aliena invadendi cupiditas, maximeque Romani nomine comitis.

Qui venturi[*](uenturi, EAG; uenturi exitii, sugg. by Clark, c.c.; uentura, V.) providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.

Gestorum autem per eas regiones seriem plenam, et praesidis legatorumque mortem, et cetera luctuosa, cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

v3.p.58

Et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquemur:[*](loquemur, Her. and Clark, c.c.; loquamur, EA; loquimur, V.) hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant; qui ex eo altius anhelantes,[*](altius anhelantes, C.F.W.M., a. superbius, Novák; anhelantes, EAG; annillantes (second n from h), V.) ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.

Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. Quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii; id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.

At in Isauria, globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes, magnitudine iacturarum Pamphyliam afflictabant et Cilicas. Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis

v3.p.60
semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.

Tali successu latrones praetumidos, palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa, quae incolunt, excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus semper valuere sententiae, obsidibusque datis (ut imperatum est), immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.

Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.

Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta,[*](parta est, Val.; est parta, sugg. by Fletcher; pari iam, EAG; pariam, V.) proposito

v3.p.62
civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.

Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret. In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.