Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto,[*](1 rebatur ipse profecto, Eyssen.; rebatur profecto, EAG; rebaturi per profecto, V.) Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.

Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite modi fortunae

v3.p.64
virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur[*](nauabatur, vulgo; nauatur, V.) impensior, ut qualibet concideret[*](concideret, G; conrueret, Novák; conperet, V.) strage.

Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

Parabatur post haec contentioribus[*](contentioribus, Pet.; intentioribus, Corn.; lentioribus, V.) curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyricis[*](Illyric is, Her.; Illyriis, V.) et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam

v3.p.66
tepente Valentinianus cum Gratiano Moenum[*](Menum, J. Gronov; Rhenum, EAG; inhenum, V.) transiit, visoque nemine,[*](transit uisoque nemine, J. F. Gronov; transiit, ibique nemine uiso, Novák; transgressus, G; tramititusque Rheni, EA; transtibusque neminem diuisis, V.) divisis agminibus quadratis, ipse medius incedebat, Iovino et Severo, magistris rei castrensis, altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

Protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo situ[*](situ, Freinsheim; itu, EAG; nitu, V.) porrectas, sensim gradiens miles, irritatior ad pugnandum, velut repertis barbaris minaciter infrendebat. Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

Post haec leniore gressu princeps ulterius tendens, cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima, barbaros longe conspectos.

Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma

v3.p.68
conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat opportune subeundae indicium pugnae.

Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis,[*](occuparet cum suis, Clark, c.c.; occuparet after suis added by N2G; V omits.) fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo ita (ut[*](quo ita ut, Novák; quo ut, Val.; quod aut, V.) placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.