Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

Quibus magno cum horrore compertis, Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato, Iovinus --- in[*](in, added by Her. with preceding lac.; reuocata uinus cadem, V (eadem, EAG).) eadem loca profectus reverti eisdem[*](reuerti isdem, Her.; prouertuidem, vulgo; prouertu idem caeleri, V.) celeri gradu permisit, adminicula petiturus exercitus validi; id enim instantes necessitates flagitare firmabat.[*](firmabat, scripsi; firmabant, V.)

Postremo ob multa et metuenda,

v3.p.52
quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire[*](ire, vulgo; EAG omit; tenus, W2; pubetere, V.) tendebat praeeunte fiducia speciosa.

Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.

Illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scotti, per diversa vagantes, multa populabantur. Gallicanos vero tractus Franci et Saxones, eisdem confines, quo quisque erumpere potuit, terra vel mari, praedis acerbis incendiisque, et captivorum funeribus omnium violabant.

Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens, cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum, angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus assueti, rursusque sine ulla navigantium noxa, in speciem complanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur

v3.p.54
Rutupias, stationem ex adverso tranquillam.[*](tranquillam, V; tranquilla unda, Gardt.)

Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.

Eisdemque[*](isdemque, Gardt.; denique, EAG; benigne, Corn.; miserimisdemque, V.) restituta omni praeter partem exiguam, impensam militibus fessis, mersam difficultatibus summis[*](summis, C. F. W. M.; arduis, Her.; suis, V.) antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.

Ubi ad audenda maiora, prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem, et ferocientem immaniter, non nisi per dolos occultiores, et improvisos excursus, superari posse,[*](et uinci, added by Novák, c.c.) captivorum confessionibus, et transfugarum indiciis, doctus.

Denique edictis propositis, impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat, et multos alios per diversa libero commeatu dispersos. Quo

v3.p.56
monitu rediere plerique, incentivo perciti,[*](perciti, Momm.; percitus, W2G; percitur, V.) relevatusque[*](releuatusque, Her.; deiectutsque, Pet.; ei et usque, V.) anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis, ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii, sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.