Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.

Hoc longe conspecto, ardens ad transitum miles ea mora tantummodo tenebatur quod utribus e[*](e, added by G, et by Pet.; V omits.) caesorum animalium coriis, coagmentare pontes architecti promittebant.

Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages,

v2.p.530
et elephantos, quot numquam se regnante[*](se regnante, Pet.; rex ante, G; numquam regnanterm, V.) meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.

Ob quae reputabat multa et formidanda, diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse expertus, et sciens populum suum, post amissam maximam plebem, ultimis terroribus deformatum, simul[*](simrulque, sugg. by Clark.) comperiens, in Mesopotamia relictum multo minorem exercitum.

Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.[*](concitasse, V; concitasse delati, Novák; concitantes, G.)

Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi,[*](poterant mandi, tr. by Clark, c.c.) sine[*](sine, added by Her.; V omits.) utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi.[*](absumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V.)

Erat[*](absumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V.) tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum,[*](numen aeternum, transposui, c.c.) et Persae praeter sperata priores, super

v2.p.532
fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.