Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, si[*](si, added by G after iubet. ) quae iubet impleverit cum primatibus Caesar.

Contra hos cum Salutio praefecto mittitur Arintheus, et dum[*](dum, added by G; V omits.) deliberatur examinatius, quid finiri[*](finiri, V; definiri, Clark; fieri, EBG.) deberet, dies quattuor sunt evoluti. inedia cruciabiles, et omni supplicio tristiores.

Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam, itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim, et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.

Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat

v2.p.534
timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.

Quibus exitiale aliud accessit et impium, ne post haec ita composita, Arsaci poscenti, contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. Quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. Unde postea contigit, ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus, Medis conterminans, et Artaxata, inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.