Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.

Egressi exinde proxima nocte, Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu instructis,[*](instructis, Clark; structis, Haupt; humanam andi structis, V.) ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.

Cumque hinc[*](hinc, Pet.; ipsis, Momm.; his, V.) Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores

v2.p.526
eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.

Hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano, ad similitudinem praeteriti temporis, accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.

In hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. Nam progredientes nos sequebantur, crebris lacessitionibus retrahentes; cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes moris diuturnis excruciabant. Iamque (ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere), fama circumlata fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.

Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.

Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur[*](impetratur, Kellerbauer; imperator, V.) aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his

v2.p.528
magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.