Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus corrogatis, petere[*](petere iure, V; secure, Corn.; iure del. Her. (cf. note 4).) (siquid in promptu esset) edixit. Qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi

v2.p.24
discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. Hocque angore impliciti, ut in stativis solati[*](ut in statiuis, A, Momm., Her. utinstativi, V; solati, Her.; solet, Momm.; solita, V.) cessarunt.

Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiverunt[*](petiuerunt, Clark, c.c.; petiuerant, TBG; petiuerat, V.) palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt. Quo viso iterata magnitudine sonus, Augustum appellavere consensione firmissima.

Et ille mente fundata, universis resistebat et singulis, nunc indignari semet[*](semet, CG; sed metum, B; nec metum, Pighius; setmet, V.) ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias, agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio, discordiarum materias excitaret. Haecque adiciebat, tandem sedatos leniter allocutus:

Cesset ira—quaeso—paulisper: absque dissensione, vel rerum appetitu novarum, impetrabitur facile quod postulatis. Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca,

v2.p.26
redite iam nunc ad sedes nihil visuri (quia displicet) transalpinum. Hocque apud Augustum, capacem rationis et prudentissimum, ego competenti satisfactione purgabo.

Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis, maximoque contentionis fragore, probrosis[*](probrosis, Clark; probros, V.) conviciis mixto, Caesar assentire coactus est. Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus[*](decus, added by Her. (cf. Aen. x. 135), Pet.; V omits without lac.) vel capitis poscebatur.

Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalera[*](falera, V2EBG; phalerae, V, Gardt., Novák.) quaerebatur,[*](quaerebatur, V; quaerebantur, Gardt., Novák.) uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis. Sed cum id quoque turpe esse asseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium[*](Petulantium, Lind.; speculantium, V.) tune hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani imposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam, iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos, argentique singula pondo promisit.

v2.p.28

Hisque gestis, haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.

Sed cum ad latebras secessisset occultas, accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum, clam interemptum.

Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam,[*](regiam, EAG; regem, B; regum, V.) strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.

Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi,[*](novi, added by Clark, c.c.) non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.