Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et super auxiliariis quidem et trecentenis, cogendis ocius proficisci, Lupicinus conventus est solus, transisse ad Britannias nondum compertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum, et ipse perducere Sintula iubetur, Caesaris stabuli tribunus.

Conticuit hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. Sed loquebatur in cassum.

Tribunus enim parvi querellas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat, et lecta expeditiore manu vigore, corporumque levitate praestanti, cum eisdem profectus est, spe potiorum erectis.[*](erectis, Bent.; erectus, V.)

Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret

v2.p.20
auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente[*](augente, vulgo; sugente, V1; sugerente, V3.) dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.

Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.

Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac[*](hac, Novák; ea, RBG; ae, V.) ratione pavore mente confusa, quod aperte[*](aperte, Gardt.; aperta, V.) scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum. Adiectumque est quod si procurare[*](procurare V; procurrere, N, Val.; procursare, Gardt.; properare, Günther; pop. Rom. or provinciam procurare, sugg. by Clark; id procurare, Novák.) dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei[*](ei, Val.; B and G omit; et, V.) provinciarum interitum assignari. Sed vicit praefecti propositum pertinax, his quae rationabiliter poscebantur, parere, contentione maxima reluctantis.

Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliorum[*](consiliorum, V; consiliatorum, Gardt.) adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit:

v2.p.22
et[*](et, Her. (uit deleted as dittogr.); via, G; tessera, Val.; lac. after existimauit, Momm.; existimauit vita sollemni, V.) sollemniter[*](sollemniter, Clark; sollemni, V.) cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.

Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem: Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.

Quo textu ad comitatum perlato lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querellas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio, per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. Et ita est factum.

Eisdemque adventantibus, in suburbanis princeps occurrit, et[*](et, added by Her.; V omits.) ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens, animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent ire,[*](ire, added by Her. from iure (§ 13, line 2).) ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.