Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto, numero quidam perniciose, pars leviter vulnerati, quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.

Horum campiductoribus,[*](campiductoribus, V; campidoctoribus, Cornelissen (see Val. ad loc.).) ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione

v1.p.502
celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.

Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.

Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes, omissa omni cunctatione, operibus (quoniam vis minime procedebat) decernere iam censebant, et concito extremo belli ardore, omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.